CACUS

CACUS
I.
CACUS
Mons Hispaniae Moncaio, in Aragonia, prope confinia Castellae, inter Turiassonem, Boriam et Agredam. Melius Mons Caunus, quod vide.
II.
CACUS
pastor Aventini incola, qui inter cetera furta, quibus agrum Latinum quottidie infestabat, Herculis quoque boves, quos ille, occisô Geryone ex Hispania abduxerat, noctu e pascuis abegit, et ne vestigiis furtum deprehenderetur, caudâ in antrum suum pertraxit. Hercules autem ad primam Auroram evigilans, cum gregem oculis perlustrâsset, et partem numerô abesle sensislet, ad proximam speluncam pergit, si forte eo vestigia ferrent, quae ubi omma foras versa videt, incertus animi abigere subinde armentum coepit. Verum cum praeter speluncam actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugislent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit: Quem ad speluncam accedentem cum Cacus aditu prohibere conaretur, clavâ ictus occu. buit, ut latius exsequitur Livius l. 1. c. 7. Virg. l. 8. Aen. v. 193.
Hîc spelunca fuit, vastô submota recessu
Semihominis Caci, facies quam dira tegebat
Solis inacessam radiis: semperque recenti
Caede tepebat humus, foribusque affixa superbis
Ora virûm tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Vulcanus erat pater, illius atros
Ore vomens ignes, magnâ se mole ferebat.
Propert. l. 4. El. 10. v. 7.
Sed non infidô manserunt hospite Cacô
Incolumes, furtô polluit ille Iovem.
Incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
Per tria partitos qui dabat ora sonos.
Hic ne certa forent manifestae signa rapinae,
Aversos caudâ traxit in antra boves.
Martial. l. 5. Epigr. 67. v. 5.
Silvarumque tremor tacitâ qui fraude solebat,
Ducere non rectas Cacus in antra boves.
Ovid. l. 1. Fast. v. 551.
Cacus Aventinae timor, atque infamia silvae.
Sunt qui adfirmant, hunc Cacum Euandri fuisse servum, qui in eo loco Italiae omnia latrociniô, et incendiô vastaverit, et ob id Vulcani filium appellatum. Ovid. ubi supra, v. 553.
Dira viro facies, vires pro corpore; corpus
Grande: pater monstri Mulciber huius erat.
Liv. loc. cit. ait, Cacum ictum fuisle clavâ. Accepit credo ab Ovidio, qui v. 575.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.
Dionys. quoque,
Η῾ρακλῆς αὐτὸν τῷ ῥοπάλῳ κτείνει.
Sed Virg. loc. cit. cum conficit telis, vastisque molaribus, ac ramis. Unde Propert. loc. cit. v. 15.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo
Cacus. ------
Iuvenalis Sat. 5. v. 125.
Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponere foras.
Habuit ex Virgilio, l. 8. Aen. v. 264.
---- Pedibusque informe Cadaver
Protrahitur. ----
Nic Lloydius. Coeterum, habitavisle locum, ubi postea Trigemina fuit porta, notat Solin. c. 1. Quippe aram Hercules, quam voverat, si amissas boves reperisset, punitô Cacô patri Inventori dicavit: qui Cacus habitavit locum cui Salinae nomen est: ubi Trigemina nunc porta. Vide ad eum Salmasium p. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CACUS — Personnage qui nous est essentiellement connu par le récit que fait Virgile (Énéide , VIII, 185 275) de sa lutte contre Hercule. Monstre mi homme mi bête, Cacus est doué du pouvoir d’exhaler du feu et de la fumée. Une profonde caverne au pied de… …   Encyclopédie Universelle

  • Cacus — {{Cacus}} Ein riesenhafter, mörderischer Unhold, der sich als Sohn des Vulcanus* auf das Feuerspeien verstand und das Tor seiner Höhlenwohnung am Abhang des Aventins mit den Schädeln seiner Opfer dekorierte. Als Herakles* mit den Rindern des… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Cacus — Cacus, Sohn Vulcans, flammenspeiender Riese u. Straßenräuber in Italien, der auf dem Aventinischen Berge bei Rom in einer Höhle (Antrum Caci) wohnte, deren Eingang er mit einem Felsstück[545] schloß. Er stahl dem, von Geryon zurückkehrenden… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cäcus — Cäcus, Beiname des App. Claud. Crassus, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cācus — Cācus, im röm. Mythus ein feuerspeiender Riese, Sohn des Vulkan, stahl dem Herkules, als er mit den Rindern des Geryon am Tiber rastete, einen Teil derselben und zog sie rückwärts an den Schwänzen in seine Höhle am Fuß des Aventin, deren Eingang… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cacus — Cacus, myth., Riese, Vulkans Sohn, in Mittelitalien wohnend, von Herakles erschlagen, dem er Rinder geraubt hatte …   Herders Conversations-Lexikon

  • Cacus — Cacus,   wahrscheinlich ein vorrömischer Feuergott. Ursprünglich bildete er wohl mit der sagenhaften Caca ein altitalisches Götterpaar. Nach einer späteren Version galt er als ungeheuerlicher, Feuer speiender Sohn des Vulkan; er lebte auf dem… …   Universal-Lexikon

  • Cacus — Herkules tötet den Cacus (Stich von Hans Sebald Beham, 1545) …   Deutsch Wikipedia

  • Cacus — In Roman mythology, Cacus was a fire breathing monster and the son of Vulcan. He lived in a cave in the Palatine Hill in Italy, the future site of Rome. To the horror of nearby inhabitants, Cacus lived on human flesh and would nail the heads of… …   Wikipedia

  • Cacus — Héraclès et Cacus, par Sebastiano Ricci (1706) Dans la mythologie grecque, Cacus ou Cacos (en grec ancien Κακός / Kakós, « méchant, mauvais »), fils d Hépha …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”